Olivier BORDERIE


Fac tantum cupias, sponte disertus eris. Est tibi agendus amans, imitandaque uulnera uerbis; Haec tibi quaeratur qualibet arte fides. Nec credi labor est: sibi quaeque uidetur amanda; Pessima sit, nulli non sua forma placet. Saepe tamen uere coepit simulator amare, Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae: Fiet amor uerus, qui modo falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit, ut pendens liquida ripa subestur aqua.